Full text:
Omnis Christi actio nostri sit instructio ergo pangat haec lectio quae sit Johannes visio | LECTIO libri apocalypsis Johannis apostoli | Qui mentis vidit acie caelestis numen curiae | IN DIEBUS illis | Dum quod ab aevo latuit per Johannem patuit revelantem caelica voce evangelica | VIDI supra montem Sion agnum stantem | Inmunem ab omni peccato communem hominum sub peccato nato | ET CUM eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis | Qui heredes Christi constitui legem sui calicis sunt consecuti | ET AUDIVI vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum | Sanctimoniam deitatis vociferantem in sedesque deitatis agnum magnificantem | ET VOCEM quam audivi sicut cytharoedorum citharizantium in citharis suis | Quia caelesti munere freti aeterno gaudio sunt repleti | ET CANTABANT quasi canticum novum ante sedem et ante quattor animilia et seniores | Hymnum et gloriam salutem et victoriam | ET NEMO poterat dicere canticum illud nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra | Quorum corpora morte cruentata sacrificium Deo sunt inmolata et qui de terra empti sanguine ipsius sunt redempti | HI SUNT qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt | Hi sunt qui castitatis florem ab illecebris mundi et delitus crebris converterunt in divinitatis amorem | HI SEQUUNTUR agnum quocumque ierit | Animi integritate perfecta caritate et corporis sinctitate | HI EMPTI sunt ex hominibus primitiae Deo et agno | Hos sibi dextera patris delegit pugiles ecclesiae matris | ET IN ore ipsorum non est inventum mendacium | Quia gratia Dei amplexati impius monitis nequaeunt esses frustrati | SINE macula sunt ante thronum Dei | O dulcis contemplatio miranda relatio stupet naturae ratio quod deitatis actio in carne sit locatio
Genre:
Feast:
Fulltext source:
CH-SGs : Cod 0382
AH volume:
49
AH item number:
401
Notes:
Tropi ad epistolam, a troped lecture.
- Log in to post comments