Genre: 
Full text: 
Suscipe clementem plebs devotissima regem ducque canens Galli tecta sub alta pii | Jam benedicte veni rector dignissime mundi Dextera te Christi protegat arce poli | Actibus in cunctis tibi prospera cuncta superne proveniant votis et sine fine piis | Hoc nos instanter rogitamus pectore fido Hoc petimus omnes nocte dieque simul | Te nobis blandum dederat dilectio Cbristi Qui nosmet tanta sedulitate foves | Insita te nobis bonitas et sancta voluntas Ante dedit carum quam quoque visus eras |Cernere nunc faciem liceat virtute nitentem Optio quod nostra saepe cupita fuit | Rex dominus regum factor rectorque potentum Qui te terreno praetulit imperio | Hic te confortet semper virtute polorum Et secum regno laetificet supera
Feast: 
Fulltext source: 
CH-SGS : COD 0381
Notes: 
Versus Hartmanni ad suscipiendum Regem
AH volume: 
50
AH item number: 
192