Genre: 
Full text: 
Regnum tuum regnum omnium saeculorum Domine rex regum | Cujus regni gloriam et potentiam tuam loquuntur | Plena oculis quattuor animalia ante et retro | Leo vitulus homo aquila profunda rimans mysteria | Marcus Lucas Matthaeus Johannes occulta verbi eructuans | Quorum forma et doctrina Christe cum regina sponsa tua significaris ecclesia | Homo factus bos in cruce leo cum resurgis aquila super astra deus volitans | Et ecclesia nati homines ut membra novi sunt hominis | Crucifigentes se cum vitiis in crucis ara sunt vituli | Vultu sunt leonino ad resistendum fortiter diabolo | Aquilam tunc exprimunt in verum solem figunt ut intuitum | Sic sunt enim Christe quadrigae tuae salvatio | Quadrifida cruce quam rotae dant evangelicae | Auriga tui currus super hos equos scandens Domine | Viam fac equis tuis in luto multo nostri pectoris | Ut subvecti hoc in curru maris de tumultu portum perpetuae contingamus patriae | Ubi sanctus sanctus sanctus nato maris stellae tibi clamemus his cum animalibus | Quorum sit nobis oculorum multitudo bonae vitae circumspectio
Fulltext source: 
AH 50 286
AH volume: 
50
AH item number: 
286