Full text:
Nostra tuba Nunc tua clementia Christe regatur atque pia | Exaudi precamina te laudantia mente devota | Ita nam laus est tibi grata vox si quod nostra sonat conscientia canat | Quod ut omnibus proveniat indefesse divina precentur clementia | Quam quicumque digne meretur ea | Omnia semper ei salubria | Quibus sine humana cogitata non utilia | Relinquentes igitur itinera nimium lata | Angustam viam gradiamur quae nos patriam ducat ad almam | Haec enim sacra vestigia redemptori pio perplacita | Qui et nostra tempora pie disponat semper nosque protegat | Patriamque miserans ducat ad almam quae sine sine regnat | Canticaque ei nostra placeant per cuncta saecula
Genre:
Fulltext source:
F-Pn Lat 9449
AH volume:
53
AH item number:
14
- Log in to post comments