Genre: 
Full text: 
Ecce vicit radix David leo de tribu Juda | Mors vicit mortem et mors nostra est vita | Mira bella et stupenda satis inter omnes victoria | Ut moriens superaret fortem cum callida versutia | Domum ejus ingressus est rex aeternus et inferni confregit vasa | Drachmam secum quae perierat portavit et patefecit regni claustra | Paradisi portam quae clausa fuerat per lignum vetitum et culpam letalem in hoc aevo | Quam commisit protoplastus reseravit dextram per stipitem aetheream | Susceperat mors indemnem quem tenere nunquam potuerat propter culpam | Dum ambiit illicita quae tenebat juste perdidit acquisita | Ampliare voluerat in successu et remansit evacuata | In se refuscata defecit extremitas ut quibus ad vitam fuerat largitus ingressus donaret et regressus ad percipiendam veniam | Hic verus est agnus legalis qui multis se manifestavit figuris tandem se pro mundo hostiam dedit patri ut redimeret membra sua | Hic lapis est angularis quem reprobaverunt aedificantes | Jam factus est in caput anguli super omnes in excelso | Regnum ejus magnum et potestas ejus prima per saecula
Fulltext source: 
AH 53 039
AH volume: 
53
AH item number: 
39