Genre: 
Full text: 
Almiphona jam gaudia Caeli rutilant per climata | Elogiantur cuncta bona | Neumatis afflata sacra flamma | Replentur hodie quis piorum | Affabre pura corda renovantur namque festalia | Typicalia dudum in Sina Moysi consignata | O beata et vera gaudia homo cum celsa petit deus et ima in ignis forma | Pace namque hodie in vera sunt copulata duo animalia superna ima | Theologa rhemata concrepet utriusque diapason vera | Cherubin aetherea seraphin atque cuncta ignicoma turma | Tuba jubilaea tympanizet rupta vincula | Prius verbigenam detinebant quae nexam drachmam | Nunc vos michael satrapa gabriel vera police dans nuntia | Nos terrigenas vernulas ferte in vestras policas officinas | Nunc ergo cuncta superna juncta phalanga benedicat sanctum pneuma voce sonora | Cujus et munere compta fistula rubra redimpendat vera symbola enharmonica | Esse ultima vel particula mereamur ejus in aula | Amen omnia subiungant pium mente pura iam nunc redempta | Rite canentes alleluia
AH volume: 
53
AH item number: 
76