Full text:
Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus spiritusque sanctus nostro cedens omnia purificat | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est fidelis et fortis omnia ubi cumque continet | Proprietas in personis unitas extat in essentia | Majestas que et potestas universitas quoque claritas | Celestia terrestria sidera simul atque media | Quem omnis vox atque lingua dignitas adoret angelica | Quem laudat sol atque luna astraque et omnius creatura | Quem tremunt impia tartara cuncta que elementa | Hic vere maria continet alta quoque et ima | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organis cantica dulci melodia | Eia et eia nunc una simul jubilemus altithrono domino voce continua | O miranda trinitas | O venerandas unitas | O metuenda majestas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege | Salva libera eripe et munda | Te adoramus omnipotens tibi claritas tibi laus et gloria | Amen
Genre:
Usual feast:
Similar chant ID:
ah53081
Fulltext source:
I-Rv C52
AH volume:
53
AH item number:
81
Notes:
Brunner, Lance "Catalogo delle sequenze in manoscritti di origine italiana anteriori a 1200", in Rivista italiana di musicologia, 20:2 (1985:luglio/dic.) p. 216
- Log in to post comments