Virgo Israel decus et cunctorum gloria | Quem prophetae cantica praedicaverunt de David procedit germine | Ipsa enim descendit cum aromata multa sicut fumi virgula | Flos campi flagrans atque lilia florens virga quae fuerat arida | Puella erat nimis incilta decorata david regis genus orta | Rex aeternus venit in sua ineffabiliter sacra viscera | Desponsavit te vir Judaeus replevit te divinitas mystica | Novum vitae signum o alma permanens inviolata | Satis summa et admiranda pulchra erant commercia | Quae salutata aure concepit verbum carne generans | Felix partus de quo est egressa mundo lux clarissima | Processit sicut gigas decurrens viam suam et in sole posuit tabernacula | Veritas nobis orta est denique de terra et de caelo prospexit justitia | Tamquam sponsus egressus de thalamo cum gloria | Descendit ad regalibus potestas aetherea | Rubum quem viderat Moyses famulus Domini incombustum in monte Sinai | Tua adimplevit beata munda virginitas puerpera facta es lucida | Jam quaesumus ad filium tuum pro nobis intercedas | Ut purgentur per te pia cuncta facinora nostra | Nunc semper et per cuncta saecula
Ave sponsa insponsata | Ave per quam orbis lapsi facta est erectio | Ave per quam occumbentis est Adae surrectio | Ave per quam primae matris est Aeve redemptio | Sancta Maria ora pro nobis | Altitudo cogitandi tu inaccessibilis | Invisibile profundum angelorum oculis | Kere kekaristomeni theotohochi parthene [Ave Maria plena Dei mater virgo] | Sancta Dei genitrix ora pro nobis | Omnia portantem portans solum imperii | Tu stella demonstrans solem sol diei mystici | Occidentis astrum mundi luminis conspicui | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Incarnationis divae uterus tu facta es | Per quam renovatur omnis creaturae species | Cum qua adoratur factor et origo omnium | Angelorum domina ora pro nobis | Tu exstas initiatrix archani consilii | Mirandorum vere Christi operum primitiae | Dogmatum illius exstans tu fons et initium | Caelorum regina ora pro nobis | Scala tu caelestis per quam descendit ipse Deus | Sponsa traducens terrena super ad caelestia | Tu mater innupta omni honore superior | Virgo perpetua ora pro nobis | Daemonum forte lamentum memor et tristitia | Angelorum sed bonorum laus decus et gloria | Electorum tu cunctorum saties laetitiam | Templum Domini ora pro nobis | Generans perhennem lucem et inaccessibilem | Sophorum superascendens omnium scientiam | Animarum tu sanctarum splendor et prudentia | Sacrarium spiritus sancti ora pro nobis | Civicam vitae coronam fructu ventris germinans | Possidens divinitatem et in ea pullulans | Nutricans huminitatemque eam agricolans | Tu sola sine exemplo ora pro nobis | Ave per quam
Comments
Please note: there is a different sequens with the same opening words AH07102