ah53106
Suggestions
Suggested full text | Fulltext source | Suggested by |
---|---|---|
Aureo flore primae matris Evae florens rosa processit sicut sol | Oritur ut lucifer inter astra decoravit polorum sidera | Flavescunt campi heremi collocasia germinantque lilia | Odore novo acanthu roscida nectarea rorantque arva | Patris summi filius arce convexo aevo clara sobole virtute paterna ab exordio patrat omnia | Nuntius celsa Gabriel summus angelus | Aeterni regis egressus est castra aulae virginis stetit radians | Praecelsa virgo Maria pavescit lumine Gabriel affatur inquit | Concipies alma regina orbis regem in saecula regentem cuncta | Intactaque Mariae virginis tumuerunt viscera comitata fides credidit digna namque tali foedere sola | Faeta mater gloriosa casta ante partum integra et post partum non est similis permansit genetrix inviolata | Enixa regem puerpera sacra hominem una tecumque genuit innuba servavit florem pudica | Porta quae clausa fuerat per Evam paradisi reserata praecelsae meritis Mariae o quam benedicta | Inter omnes mulieres fructus floris ventris tui exemplo sine placuisti sola | Nec prima similem visu nec habebisque sequentem felixque nimium es Maria | Velud sol micans cuncta conscendisti globorum luminaria lucerna nitens inter choros angelorum | Hodie caeli templa scande beata dei genetrix alma cum caelicolis exorare regem regum | Ruricolas cunctas tua annua recolentes nanciscat caelifer ad patriam | Precibusque tuis fulti obtentu gloriemur simul per aeterna saecula | Florigera castra una fruamur alma (Correction) |
GB-Ccc Ms 473 |
Dominique Gatté 1 year 7 months ago |