| ah49461 Tp | Psalle ludens Thalia et melos chorda nobili concrepa | In tanta matris Dei gratia | Qua plena manebit per saecula | ALLELUIA Post paterni verbi partum virgo inviolata Maria et intacta permansisti POST PARTUM VIRGO INVIOLATA PERMANSISTI | Dei genitrix quia sic meruisti fieri ideoque fragilis memor esto saeculi et totius sceleris oratrix DEI GENITRIX | Intercede pro nostris pia delictis et multimodis simul nequitiis qui nostris non valemus meritis tuis adjuvemur suffragiis INTERCEDE PRO NOBIS |
| 603074a V | Hic evidenter ostensum est quod Maria semper virgo fuerit virgo permanserit virgo ante partum virgo in partu virgo post partum |
| ah54206 Sq | Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter |
| 600411a V | Hic evidenter ostensum est quod Maria semper virgo fuerit virgo permanserit virgo ante partum virgo in partu virgo post partum |
| ah07110 Sq | Reginae nunc caelorum festa recolat veneranda caterva fidelis eja | Modulando resultet praeconia ejus pia | In cujus aulam descenderat divinitas pro salute nostra | Quam non supera nec terrea maritima nec tenent spatia | Ergo laude ad sidera tollamus eam lucida | Super quae jam est posita tam corpore quam anima | Haec virgo inclita materque casta veri deifera | Cogit ad tartara ire profunda mentes Judaicas | Propter sua dogmata plena blasphemia | Quod Christus non ex ea carnem assumpserat | Absque maris aliqua illecebra | Horrent quod fari ora catholica | Unde semper ora sancta Maria | Omnium pro nostra salute magna | Ut per tua possimus coeli regna nos scandere merita | Qui credimus quod virgo deum vera de carne genueras | Et virgo post partum inviolata maneas |
| 006759.Tp2 Tp | Inviolata Maria intacta permanens alma | Quae meruisti portare saeculi vita | Speciosum prae filiis hominum forma | Quem laudat cuncta polorum mira turma | Sacra et inter cor eas angelicas | Virgo ascendisti benedicta | O quam praeclara es alma praeelecta | Incorrupta mater et gravida | Quae post partum virgo inviolata permansisti |
| g01411.Tp02 Tp | Post paterni verbi partum virgo inviolata Maria et intacta permansisti dei genitrix quia sic meruisti fieri ideoque memor esto saeculi et totius salutis oratrix intercede et per te oramus te pro nostris pia delictis ac multimodis simul nequitus qui nostris non valemus meritis tuis adjuvemur suffragiis |
| a08093 Va | Post partum virgo inviolata mansisti Maria que filium peperisti cujus filia fuisti et partum se jura fecisti stupere naturalia te praecamur mater Christi esto nobis propitia | Ave regina gloriae et angelorum speculum que pe[...] |
| 008378 H | Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata | Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus hoc quod optavit proprio videret lumine Christum | Tu libens votis petimus precantum regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens Olympi regna petisti | Sit deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus |
| 006759.1 R | Gaude gaude gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti |