Genre: 
Full text: 
Joannes Jesu Christo multum dilecte virgo | Tu ejus amore carnalem | In navi parentem liquisti | Tu leve conjugis pectus respuisti messiam secutus | Ut ejus pectoris sacra meruisses fluenta portare | Tuque in terra positus gloriam conspexisti filii dei | Quae solum sanctis in vita creditur contuenda esse perenni | Te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem | Ut virgo virginem servares atque curam suppeditares | Tute carcere flagrisque fractus testimonio pro Christo es gavisus | Idem mortuos suscitas inque Jesu nomine venenum forte vincis | Tibi summus tacitum ceteris verbum suum pater revelat | Tu nos omnes precibus sedulis apud deum semper commenda | Joannes Christi care
AH volume: 
53
AH item number: 
168