| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Festum sacrati martyris (...) | 830122 | H |
| Solemne festum ples benigna promite Sebastiani martyris sanctissimi quo mundum linquens regna caeli possidet omnes sonoro jubilo concinite Christo que vota corde pura reddite | Hic litterarum clarus et christicola et mediolani indolis indigena charus tyranno erat nam principibus sub veste ad hoc mundiali militans fidei ut digna mulceret alloquia | [...] | Inter parentum lachrymas vel conjugum Christi coeperunt milites mollescere mentesque poenae ad dolores flectere sed tunc eorum coram erat coetibus Sebastianus belliger fortissimus | Mox quibus inter ipsos objiciens digni qui sanctos in medio consulto cunctos instruens alloquio mundique falsa esse lucra indicat caelestis regni praedicans insignia vitam finiri propter Christum imperat | Haec cum beatus aptius discerneret chorus cum lumen radians ab aethere Sebastianum afficit mox lucidum et palliatus juvenis sub lumine quo fertur eum imbui plenissime | Haec intra sedes acta sunt nicostrati jam prima cujus zoe uxor credidit bis ternos annos quae elinguis dux erat effecta jussu eloquens tunc martyris ejus cujus dictu rite prorsus insequid | Nam se boabat in tuere angelum sacrum tenere ante ipsum codicem per quem digesta hauriebat singula confestim omnes credi ad hoc clamitant ablutionemque ocyus expostulant | Sed semper ardens atque dignus providus Sebastianus imperat Nicostratum ut vincla tenti traditi in carcerer forent quo acti cum jam illis credulis baptisma cuncti consequantur aptius | Quod rite factum credidit et Claudius cum prole caro cara et cum conjuge cum jam beatus ad vocatus presbyter qui persequentum metu erat latitans in abditis hic baptizandis imperat nomen dari | Tunc universi prodeunt vocabula sex dena et octo utrorum que sexuum tincti per idem sunt pio in gurgite et jam renati sub divina gratia decem diebus laeta psallunt cantica | Praefectus urbis tunc erat cromatius ad hoc requirit ipse tranquillinum sic qui de liberorum diceret arbitrio fidemque Christi ille plenae intimans ipsum colendo sese natum indicat | Cujus edoctus sospitate arbiter venire sanctos illico clam praecipit pensans venalem esse Christi gratiam dispondet auri infinita pondera artus mederi languidos expostulat | Non hoc potiri distrahendo opines nisi Christum credas prius sancti inquiunt tuo medela erit nulla corpori adest ipse vovet statim ad haec credere adempta omni pectoris formidine | Sed mox ortant eum commode prius deorum fincta monstra frangere cultura nempe noxia omni pellere cunctis delictis abnuere protinus quod ut agatur optat ille promptior | At tunc ceperunt martyres conterere delubra vana operis mechanice decorus adstat angelus cromatio qui cuncta curat solvit et podagricos nodos supernum protinus scolastico | Sebastiani provido consilio tunc aegrotari aemulat cromatius praefectus alter rei adit publicae abjecta mundi istae ut dispendia futurae vitae rudimenta ad petit | Cum patre credit dulcis et Tiburtius omnisque credit propria familia centum quater nos mille et promiscuos sacri abluta lavacri discrimina carismatumque consequuntur gratiam | Antistes erant tunc magnum galus episcopus sanctos tuendos colligit cromaticos sacris praecepit proprius in aedibus | a06491 | H |
| Insignem Christi Crispinum laudemus martyrem qui suo lavit sacro corpus sanguine et unum deum sequens trino nomine mundum relinquens simul ejus copias in regno dei consors factus angelis | Non blandimenta hujus aevi aspiciens rectorem mundi dominum perspiciens illum secutus magna cum laetitia paradisoque properans feliciter nefandum hostem repulit perniciter | Frontique suae Christi signum posuit quod ipsum dei pietas edocuit quandoque serpens insultare voluit sed illae forti et alacri animo renuntiavit invido diabolo | Omnipotentis dei vera gratia tantam Crispino tribuit constantiam ut carcer poenae flagra vel incendia nec sitim corpus famis corpore commaculant ejusque fidem violare poterant | Laetusque miles in caelum aspiciens parata cervix gladium suscipiens suoque fuso dedicato sanguine sepulchro corpus humatum reconditur astigitanae urbique reponitur | Ad cujus corpus sacrum aegri veniunt Claudique surdi caeci vel lunatici Christum confessi salutem recipiunt et vera sancti martyris oracula sanitatisque medellam accipiunt | Tu intercessor almae martyr praevius pro nostris malis intercede crebrius ut abluantur nostra cuncta crimina animas nostras corpusque omne liberet de persequentis inimici insidias | Indulge nobis pater clementissime pro tui sancti intercessu martyris dele secreta cuncta laxa crimina ut annuis in tuis semper laudibus istum canamus festum laeti cordibus | Gloria patri personemus famuli gloriam Christo concinamus pariter qui nos redemit pretioso sanguine mittens in nobis spiritum paraclitum haeredes fecit in caelesti gaudio | a06890 | H |
| Sancti Iohannis hunc festum (...) | ah54049 | Sq |
| Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax modestus sobrius mitis jucundus valde et carissimus sermone clarus lingua dissertissimus ad hoc latebat saeculi sub clamide regnum ut poli predicaret omnibus | De ore sancti multitudo plebium praecepta Christi audientes inquiunt sit turpe nobis actenus qui viximus obtemperando pessimis parentibus Christum sequamur redemptorem omnium | Sebastiane sanctae noster vernulae tu nos doce fove guberna et protege ad passionem qualiter promptissimam venire mentem debeamus naviter et fortiter crudelem hostem vincere | Fecit beatus sicut illi jusserat terrena cuncta mox jubet relinquere ex toto corde illi sicut stercora temnunt caduca illico et respuunt appeterent vitae ut futura gaudia | Parentibus cum nuntiatum protinus esset venire magnis cum gurgitibus quid vobis et filii contigit carissimi perdatis ut mundi jucunda et optima et tenditis ad mortem ultro pessimam | Cepere sancti ad dolorem flectere cor ad parentum verba emollescere sed mox praedicti martyres effecti sunt corroborantur nimia constantia ad perferenda tormenta atrocia | Vobis jam deus pandit poli januam ad illam ut venire sanctam patriam possitis in qua nulla mors sed gaudium perenne atque magna est jucunditas gustate et videte quam suavis est dominus | Si pulchritudinem domorum quaeritis aeterna civitas habet pulcras domos multasque mansiones in caelestibus et angelorum ibi absque sillabis ter sanctum salunt multitudo jubilant | Ad laudem illic regis resonant organa fraglantque campi variis odoribus emicat jubar absque ullis umbribus serenitas ibi est absque nubilo et sempiternum lumen ibi est deus | Quam magna multitudo est dulcedinis tuae deus quam te timentibus celas et perfecisti te valde diligentibus donumque gratiae tuae petentibus donas et indulgentiam piissime | Zoe beata mutaque permanserat bis ternis cernit angelum dei librum tenere de quo verba protulit Sabastiani coram suis visibus Clamore vocis conditorem invocat | Beatus est credens tuis sermonibus Sabastiane magnae et mirabilis dixit jam credo domini dei filium quemque meum pandit os velociter ut laudem illum in superna patria | Quae vox potest laudes tuas deus loqui quae cogitare mens valet potentiam tuo repleti martyres mox flamine ad passionem properant interriti ut te fruantur summo et bono deo | Te adjuvante martyres effecti sunt per servum tuum pium et sanctissimum Sabastianum militem fortissimum per quos rogamus flebiles ut audias nostras preces noxasque omnes imputes | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen | a06915 | H |
| Recolamus Georgii sancti festum (...) | ah09219 | Sq |
| Sancti martyris Adriano (...) | 204450 | A |