Full text:
Magnus deus in universa terra | Magna sunt ejus ubique omnia in caelo atque in terra opera | Qui est rex regum dominus omnium a patre genitus ante saecula | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | Atque perenni vita ornat candida dignanter corona | Plenus etenim Stephanus deitate atque gratia | Magna dabat prodigia docens verissima dogmata | Cum autem praedicaret jam praesentia | Nostrae redemptionis nova gaudia | Intento in superna caeli patet janua | Dixitque circumstanti plebi voce publica | Sacra plenus gratia ecce dei video admirabilem gloriam | Claritate fulgidam atque Jesum stantem in virtutis dei dextera | Cum hoc audisset impia gens Judaica dans fremitum concita quassat lapidibus Stephani membra | Sed stat fortiter patiens martyr et orans ne his Christe noxam statuas sed jam accipe animan meam | Et cum hoc dixisset in domino obdormivit pace aeterna | Tu et nobis martyr o Stephane sempiterna impetra gaudia
Genre:
Feast:
AH volume:
53
AH item number:
220
- Log in to post comments