Genre: 
Full text: 
Juramenti penitens numquam regum rex summus sibi sacerdotem statuit perpetim | Qui suae lucis clarae bajulus lucescat in domo Domini | Londonia de tanto nobilis nato jubila | Hinc Anglia quae tantum vegetas plaude invenem | Cathedrato praefulgens praesule Cantuaria gaude ejus referta virtutibus | Monastica degens sub regula hujus excipe pocula hausta dulcora merissimo | Huic praesertim applaudit praesulum orde sanctissimus | Quibus vivendi formam se praebuit hostia factus | Hic ovibus donans pastum caulae Christi vigilans lupis ipsum se opposuit | Furentibus ut mactarent colla simplicium jure nullato ecclesiae | Haeresyarchin exstirpant invisam viti floridae matri filiae | Victus succumbit carnifex athleta Thoma recipit vitae bravium | Hic palmam victoriae roseo perspicuam sanguine martyr gestans floridae | Testantur miracula plurima quam sit Christo proximus quam vivat nunc verius | Nam mortui reviviscunt caecati lumen recipiunt leprosi mundantur claudus resilit | Venti silent mare quiet telluris non premit sarcina oppressum ob tanti patris meritum | Pontifex te vivum offerens tu libamen Christo nato nuper atque renato | Nos tuam mirantes lauream paradiso facias florenti collaureari
Fulltext source: 
CH-SGs : Cod 0343. SG 343 = source A in AH53
AH volume: 
53
AH item number: 
221