Fulltext in AH:
Gaude Christi sponsa virgo mater ecclesia | Omni quae de natione generans illi filios cottidie | Per quod inferi superes et caeli tibi januam concilies | Hanc pandunt hodie quorum festa veneramur haec duo luminaria | E quibus Jacobus in Judaea per virtutes reluxit et Samaria | Aegros curans daemones fugans mortuos in lucem verbo revocans | Magos sana vincens doctrina fidei paravit corda plurima | Post ut agnus jugulo ductus se impendit promptissimus | Lavans agni sanguine stolam commutavit morte vitam | Ejusdem vitae invitatus ardore Christophorus | Hac ipsa pasus est in die sed diverso tempore | Gentilibus exortus sed caelitus instructus verbis quod praedicabat signis firmabat | Aridam fusa prece virgam fecit florere carceri mancipatur virgis caeditur | Ignem pertransiit ferrum sicut ceram dissolvit | Capite plectitur caelos et victor ingreditur | Ipsius per mirabilia crediderunt milia quater duodena | Rex quoque qui eum puniit signis victus cum suis fidem promeruit | Terge fletu Rachel genas passione roseas | Quos gemebas laborantes modo regnant victores | Te qui tuo commendent sponso
Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia
Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria | Ergo gaude Deo digna et nos tecum o benigna in tui memoria | Virgo pia gloriosa per spiritum Christi sponsa et ipsius filia | Sed secundum carnem florens stirpe decens forma recens costi regis filia | Tu unica parentibus disciplinis scholaribus imbuta divinitus | Praecipuis exterius doctoribus interius dono sancti spiritus | Cujus dulcis te perfudit et suavis te docuit in omnibus unctio | Nam diffusa in labiis larga supervenit tuis ejus benedictio | Ad certamen animata signo crucis roborata regis fers insignia | Oratores superati per te testes Christi te facti possident coelestia | Post reginam egregium regis ducem porphium ducentis militibus | Sociatis convercisti dignos Deo reddidisti unctis caeli civibus | Laudem tanti dux femina facti petis et accipis exorandi spatium | Post carcerem post verbera post rotarum supplicia vitae tenens bravium | Non sanguinem sed lac fundis Katherina mater dulcis de cervice lactea | Cujus corpus per aera in vertice montis Sina virtus vexit caelica | Candidata purpurata stola regis lator legis induit te filius | Speciosa generosa haec regina et benigna cujus hic est filius | Festum tuum celebrantes memoriam venerantes floreant virtutibus | Sponsi tui prece pia in praesentis vitae via fruantur amplexibus | Ergo confer pietatis lac et donum caritatis da salutis oleum | Ut cantemus omnes tecum alleluia carmen laetum angelorum canticum Amen
Comments