Genre: 
Full text: 
Mundi renovatio nova parit gaudia | Resurgenti domino conresurgunt omnia | Elementa serviunt et auctoris sentiunt quanta sit potentia | Caelum fit serenius et mare tranquillius spirat aura mitius vallis nostra floruit | Revirescunt arida recalescunt frigida postquam ver intepuit | Gelu mortis solvitur princeps mundi fallitur et ejus destruitur in nobis imperium dum tenere voluit in quo nihil habuit jus amisit proprium | Vita mortem superat homo jam recuperat quod prius amiserat paradisi gaudium viam praebet facilem cherubin versatilem amovendo gladium | Christus caelos reserat et captivos liberat quos culpa ligaverat sub mortis interitu pro tali victoria patri proli gloria sit cum sancto spiritu
AH volume: 
54
AH item number: 
148