Genre: 
Full text: 
Veni mater gratiae fons misericordiae miseris remedium | Veni lux ecclesiae tristibus laetitiae nunc infunde radium | Te reginam colimur tibi laudes canimur ex affectu cordium | Quae es in angustiis et in rebus dubiis salus et solatium | O stella praefulgida tu dira certamina maris hujus comprime | Simonis navicula filii tunicula ne scindatur prohibe | Portus navigantium preces supplicantium filiorum suscipe | Consolare flebiles juva pusillanimes et errantes corrige | Quae Deum hominibus et ima caelestibus jungis o puerpera | Haereses interime schismata que reprime firma pacis foedera / Amen
Fulltext source: 
F-Pa : Ms 0197
Notes: 
PA 197 = source F in AH
AH volume: 
54
AH item number: 
264