Genre: 
Full text: 
Rex Salomon fecit templum quorum instar et exemplum Christus et ecclesia | Hujus hic est imperator fundamentum et fundator mediante gratia | Quadri templi fundamenta marmora sunt instrumenta parietum paria | Candens flos est castitatis lapis quadrus in praelatis virtus et constantia | Longitudo latitudo templique sublimitas | Intellecta fide recta sunt fides spes caritas | Sed tres partes sunt in templo trinitatis sub exemplo ima summa media | Prima signat vivos cunctos et secunda jam defunctos redivivos tertia | Sexagenos quaeque per se et ter partes universae habent lati cubitos | Harum trium tres conventus trinitati dant contentus unitati debitos | Templi cultus extat multus cinnamomus odor domus myrrah stractis cassia | Quae honorum decus morum atque bonos precum sonos sunt significantia | In hac casa cuncta vasa sunt ex auro de thesauro praeelecto penitus | Nam magistros et ministros decet doctos et excoctos igne sancti spiritus | Sic ex bonis Salomonis quae rex David praeparavit fiunt aedificia | Sed in lignis rex insignis juvit Tyri cujus viri tractant artificia | Nam ex gente Judaeisque sicut templum ab utrisque conditur ecclesia | Christe qui hanc et hos unus lapis huic et his communis tibi laus et gloria
AH volume: 
55
AH item number: 
31