| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Credo in unum Deum | Unum Deum in trinitate | Patrem omnipotentem | Qui poli summa residet in arce trinus et unus | Factorem caeli et terrae | Conditorem fabrice mundi | Visibilium omnium et invisibilium | Quae caeli ambitu continentur | Et in unum dominum | Qui Dominus est omnium | Jesum Christum | Regem saeculorum | Filium Dei unigenitum | Verbum patris | Et ex patre natum | Priusquam mundus fieret | Ante omnia saecula | Cujus generatio non habet finem | Deum de Deo | Deitate socia | Lumen de lumine | Quod olim nostris refulsit in tenebris | Deum verum de Deo vero | Patris aeterni genitum ab ore | Genitum non factum | Factum sub lege | Consubstantialem patri | Coaeternum per omnia | Per quem omnia facta sunt | Valde bona | Qui propter nos homines | Florigero pulsos solio primi patris pro delicto | Et propter nostram salutem descendit de caelis | Sicut pluvia in vellus | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Quod enim in ea natum est de spiritu sancto | Et homo factus est | Ut salvum faceret genus humanum | Crucifixus etiam pro nobis | Mitis hostia factus nostra ob remedia | Sub Pontio Pilato | Cum Pilatus haberet praesidium | Passus et sepultus est | Ut expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Et resurrexit tertia die | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Secundum scripturas | Tunc implete sunt scripturae | Et ascendit in caelum | Ante conspectum gentium | Sedet ad dexteram patris | Sceptrum tenens imperiale | Et iterum venturus est cum gloria | Caterva saeptus angelica | Judicare vivos et mortuos | Digna rependens merita | Cujus regni non erit finis | In aeternum Dominus regnabit et ultra | Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui animabus vivificandis aquas foecundas | Qui ex patre filioque procedit | Amborum sacrum spiramen nexus amorque | Qui cum patre et filio simul adoratur | Una permanens in usia | Et cumglorificatur | Cum quibus regnat Deus ante saecula | Qui locutus [est ]per prophetas | Verbis ut essent proflui et caritate servidi | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Angelis coronata ut sponsata comite | Confiteor unum baptisma | Chrismate vero genus ut craeetur Christicolarum | In remissionem peccatorum | Quod sanavit laesionem multorum peccaminum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | In districti adventu judicis | Et vitam venturi saeculi | In tempore retributionis | Amen | 509503.Tp01 | Tp |
| Verbum dei deo natum quod nec factum nec creatum venit de caelestibus | Hoc vidit hoc attractavit hoc de caelo reseravit Johannes hominibus | Inter illos primitivos veros veri fontis rivos Johannes exiliit | Toti mundo propinare nectar illud salutare quod de throno prodiit | Celum transit veri rotam solis videt ibi totam mentis figens aciem | Speculator spiritalis quasi Seraphim sub alis Christi videns faciem | Audit in giro sedis quid psallant cum citharoedis quater seni proceres | De sigillo trinitatis nostrae nummo civitatis impressit characteres | Iste custos virginis archanum originis divinae mysterium scribens evangelium mundo demonstravit | Celi cui sacrarium suum Christus lilium filio tonitrui sub amoris mutui pace commendavit | Haurit virus hic letale ubi corpus virginale virtus servat fidei | Pena stupet quod in pena sit Johannes sine pena bullientis olei | Hic naturis imperat ut et saxa transferat in decus gemmarum | Quo jubente riguit aurum fulvum induit virgula silvarum | Hic infernum reserat morti jubet referat quos venenum stravit | Obstruit quod Ebion Cerinthus et Marcion perfide latravit | Volat avis sine meta quo nec vates nec propheta evolavit altius | Tam implenda quam impleta nunquam vidit tot secreta purus homo purius | Sponsus rubra veste tectus visus et non intellectus redit ad palacia | Aquilam Ezechielis misit sponsae quod de caelis referret mysterium | Dic dilecte de dilecto qualis sit jam ex dilecto sponsus sponsae nuntia | Dic quis cibus angelorum quae sunt festa superorum de sponsi praesentia | Veri panis intellectus cenam Christi supra pectus sumptam nobis resera | Ut cantemus de patrono coram agno coram throno laudes super aethera | 508009 | Sq |