ah55285

Full text: 
Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam | Tu beatus es Bariona cui aspirat sua dona quasi nato spiritus | Quod caro sanguisque nescit per patrem tibi patescit revelatum caelitus | Tibi claves dono dedit quibus porta caeli cedit praevalentque inferis | Potestate formidanda his ligas illic liganda tuta sunt quae solveris | Te piscantem piscatoris ad capturae melioris usum traxit gratia | Cuncta linquis navi spreta temporalis mundi meta judices ut omnia | Apostolis principaris dominoque sociaris in tributi pretio | Transformati tu Messiae Moysique et Eliae frueris colloquio | Sicco pede calcas mare Malchum truncas fles amare dum pungit negatio | Sic deiectum patientis et erectum resurgentis redintegrat visio | Ter confessus ter negatum gregem pascis ter donatum vita verbo precibus | Claudus salit et Tabitha iterata calet vita viam paras gentibus | Infirmis umbra mederis defraudantes gravi feris conjuges supplicio | Tu vinclis liber laxatio portis exis reseratis duce fretus praevio | Caecus videt mutus fatur languor fugit duplex datur salus Antiochiae | Funus surgit magus cadit consecrator Romam vadit crucis et victoriae | Illum sequens pendens cruce scandis caelum quo te duce nobis detur aditus | Janitor ingressum pande quo nos lucis non mutandae foveat intuitus
Genre: 
Fulltext source: 
ah55 285
AH volume: 
55
AH item number: 
285

Concordances in the Cantus Index network