ah55289

Full text: 
Roma Petro glorietur Roma Paulum veneretur pari reverentia | Immo tota jucundetur et jucundis occupetur laudibus ecclesia | Hi sunt ejus fundamenta fundatores fulcimenta bases epistylia | Idem saga qui cortinae pelles templi iacynctinae scyphi sphaerae lilia | Hi sunt nubes coruscantes terram cordis irrigantes nunc rore nunc pluvia | Hi praeconens novae legis et ductores novi gregis ad Christi praesepia | Laborum socii triturant aream in spe denarii colentes vineam | His ventilantibus secedit palea novisque horrea | Ipsi montes appellantur ipsi prius illustrantur veri solis lumine | Mira virtus est eorum firmamenti vel caelorum designantur nomine | Fugam mortis imperant leges mortis superant effugant daemonia | Delent idolatriam reis praebent veniam miseris solacia | Laus communis est amborum cum sint tamen singulorum dignitates propriae | Petrus praeit principatu Paulus pollet magistratu totius ecclesiae | Principatus uni datur unitasque commendatur fidei catholicae | Unus cortex est granorum sed et una vis multorum sub eodem cortice | Romam convenerant salutis nuntii ubi plus noverant inesse vitii nihil medicinae | Insistunt vitiis fidelis medici vitae remediis obstant phrenetici fatui doctrinae | Facta Christi mentione Simon magus cum Nerone conturbantur hoc sermone nec cedunt apostolis | Languor cedit mors oboedit magus crepat Roma credit et ad vitam mundus redit reprobatis idolis | Fremit Nero sceleratus magi mortes desolatus cujus error ei gratus grave praecipitium | Bellatores praeelecti non a fide possunt flecti sed in pugna stant erecti nec formidant gladium | Petrus heres verae lucis fert inversus poenam crucis Paulus ictum pugionis nec diversae passionis sunt diversa praemia | Patres summae dignitatis summo regi conregnatis vincla nostrae pravitatis solvat vestrae potestatis efficax sententia
Genre: 
Feast: 
AH volume: 
55
AH item number: 
289

Concordances in the Cantus Index network