Beati eritis cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis
Beati estis sancti dei omnes cum persecuti vos fuerint homines et dixerunt omne malum adversum vos mentientes propter me gaudete et exsultate quia merces vestra copiosa est in caelis
Dominus mecum est tamquam bellator fortis propterea persecuti sunt me et intellegere non potuerunt domine probans renes et corda tibi revelavi causam meam
Facta est lingua iniquorum fraudulenta in ore ipsorum et loquebantur mendacium omnes in sanguine insidiati sunt virum justum venumdati sunt ad mortem ipse autem pacifica verba loquebatur ad Judaeos
Hodie Romae duo principes et exaltati sunt Petrus cruce suspensus est Paulus vero capite truncatus est unde per totum mundum catholica exsultat ecclesia