Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistunt milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumastant patriarcharum...
Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia
Dimitte nobis domine et debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tentationem sed libera nos ab omni malo alleluia
Domine deus noster qui cum patribus nostris mirabilia magna fecisti et nostris glorificare temporibus qui misisti manum tuam de alto et liberasti nos alleluia