Genre:
Full text:
Terribilis est locus iste hic domus dei est et porta caeli et vocabitur aula dei
Feast:
Fulltext source:
Graduale Romanum
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
g01401 |
In | Terribilis est locus iste hic domus dei est et porta caeli et vocabitur aula dei |
g01401.2 |
In | Terribilis est TpN |
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
g01401 |
In | Terribilis est locus iste hic domus dei est et porta caeli et vocabitur aula dei |
g01401a |
InV | Dominus regnavit decorem indutus est indutus est dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur |
g01401a.1 |
InV | Dominus regnavit decorem indutus est indutus est dominus fortitudine et praecinxit se |
g01401b |
InV | In domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer |
g01401c |
InV | Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum concupiscit et defecit anima mea in atria domini |
g01401d |
InV | Vidit Jacob in somne scalam erectum et angelos ascendentes et descendentes et ait |
g01401d.2 |
InV | Vidit Jacob scalam sumitas eius caelos tangebat et descendentes angelos et dixit |
g01401e |
InV | Surgens ergo Jacob mane tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper ait (...) |
g01401f |
InV | Fundamenta ejus in montibus sanctis diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob |
g01401g |
InR | Altaria tua domine virtutum rex meus et deus meus beati qui habitant in domo tua |
g01401h |
InV | Domine refugium (...) |
g01401i |
InV | Domum tuam domine decet sanctitudo in longitudinem dierum |
g01401j |
InR | Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te |
g01401k |
InV | Reges terrae afferent gloriam suam |
g01401l |
InV | Dominus regnavit exsultet terra laetentur insulae multae |
Cantus ID | Full text | Genre |
---|---|---|
g01401.Tp80 | Haec patris haec nati requies haec flaminis almi ET VOC | Tp |
g01401.Tp79 | Inque domo Domini modulariter organa vocis ET VOC | Tp |
g01401.Tp78 | Emicat ista domus fundata in vertice saxi ET PORTA | Tp |
g01401.Tp77 | Symphoniae modulis ut personet aula tonantis HIC | Tp |
g01401.Tp76 | Organi Christo persolvite vocibus odas TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp75 | Deo Filio et Patri perenni cum Spiritu sit gloria et regnum juge Amen | Tp |
g01401.Tp74 | Ubi jugis gaudia pacis ac lucis micat gratia permanentis | TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp73 | Istic scilicet quisque sinceriter vivens seu precibus seu fide ingressum caeli meretur ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp72 | Dei cujus manu tota clauditur orbis trina machina ET PORTA CAELI | Tp |
g01401.Tp71 | In quo rex regum habitat qui nutu caelum terramque tremefacit HIC DOMUS DEI EST | Tp |
g01401.Tp70 | Gaudendum est nobis fratres carissimi in hac sacra solemnitate laude decenti in qua laudes Domino mens pariter et lingua sonat in qua omnes concordemus canentes TERRIBILIS EST | Tp |
g01401.Tp69 | Astra polus terra pontus conlaetantur haec dicentes carmina ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp68 | Adest porta per quam justi properantes reddeunt ad patriam ET PORTA | Tp |
g01401.Tp67 | Hanc domum Deo adsignant pro sequendo fidelium precordia HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp66 | Agmina perhenniter jubilant angelica hunc locum protestatur sacrum dicentia TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp65 | Fortia sanctorum precordia fusa per orbem AULA DEI | Tp |
g01401.Tp64 | Pestiferos pellens quae percipit undique lecto ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp63 | Ex vivo lapide constructa et firma nitescens ET PORTA | Tp |
g01401.Tp62 | Tu prece funde pia laudes et concine vota HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp61 | Plebs veneranda patrum dictis memorare priorum territus insomnis que cernens phatur Jacob TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp60 | Haec domus est collata piissime nomine cunctis qua valeant sceleris tergere probra sui ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp59 | Omnia illa bonis conferta per omnia justis qui sperant vitae praemia perepetuae HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp58 | Innixum scalis Dominum ut vidit Jacob angelicos quae globos hos dedit ille sonos TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp57 | Te enim Christe diligens habitatorem promeretur ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp56 | Concede hoc nobis sanctae Deus ut domus tua simus ET PORTA | Tp |
g01401.Tp55 | Multoque horrendum est hic aliquid indecens cogitare quia HIC | Tp |
g01401.Tp54 | Festa templi revolventes salvatoris dextera mereamur benedici ut fecundi psallere possimus dicentes TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp53 | Speque fide Dominum retinent precordia sacra que templum Domini corpus quoque jure fatentur ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp52 | Porta haec justitia est caelo que dirigit almos hac justi penetrant paradisum semper ovanter ET PORTA | Tp |
g01401.Tp51 | Spiratus solimam deditus palicam per egrinam arvus quae mittit divo copiam beatorum HIC | Tp |
g01401.Tp50 | Angelicos patriarcha choros olim Dominum quae innixum scalae cernens proclamat ovanter TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp49 | Hoc templum toto laudabitur orbe per aevum ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp48 | Hic pietate Dei veniam cum fide potamus HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp47 | Hanc divina manus sacravit caelitus aulam TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp46a | Qua pariter cuncta largitur vita fidelis ET Porta | Tp |
g01401.Tp46 | Qua scelerum maculae terguntur fonte sacra ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp45 | Olim quem Christus speciali sanxit honore HIC | Tp |
g01401.Tp44 | Sanctus celsi throni merito venerabilis atque TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp43 | Domus oratu manet quaerentibus optima semper ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp42 | Angelico dedicata frequenti numine celsi HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp41 | Typica visione stupefactus Jacob excitus somno pavensque dixit TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp40 | A Christo gratis porcentibus orida tergi ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp4 | Hodie huic domui salus a deo facta est dicite eia TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp39 | Pervia pulsanti referantur limina cordi ET PORTA | Tp |
g01401.Tp38 | Supplantans vitia plebis proclamat ovanter HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp37 | Haec est et enim aula Dei de qua dictum est TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp36 | In hoc templo trinitatis laus perseveret que illi semper fore grata agnoscatur GLORIA PATRI | Tp |
g01401.Tp35 | Tripudiantes reboemus odas magnifici Dei DOMINUS REGNAVIT | Tp |
g01401.Tp34 | Qua criminum minuat hic fas per saecula clemens ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp33 | Sotheris et dextra persistat nunc benedicta HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp32 | Concinat henplectrum felicis postulo linguae TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp31 | Per quam plebs honorata Dei sacra limina lustrat ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp30 | Angelicis conferta bonis ubi sancta ditantur ET PORTA | Tp |
g01401.Tp3 | Haec schola doctrinae via regni semita viae ET POTES | Tp |
g01401.Tp29 | Divinis fulgens rebus de munere sponsi HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp28 | Haec meruit sponsum civitas amplectere Christum manet enim felix et pariens ideo TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp27 | Per quam justorum transcendunt sydera voces ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp26 | Quam Deus invisit chorus angelicusque frequentat HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp25 | Est quia terribili domus ista dicata tonanti TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp24 | Per quam Christicolae triumphantes supera scandunt ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp23 | Lumine lustrato piorum stemmatis alte ET PORTA | Tp |
g01401.Tp22 | Nectare dulcedinis divorum numine plenus HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp21 | Hic trina sonat Deitas unaque potestas TERRIBILIS EST | Tp |
g01401.Tp20 | Intrant mox per quam justorum gaudia vitae ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp2 | Nexa relaxantur hic et non nexa ligantur HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp19 | Nisibus arta Dei populorum nexia vitans ET PORTA | Tp |
g01401.Tp18 | In quo caeli terraeque compos adoratur a cunctis HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp17 | Divinus succendat amor ferventia corda sanctorum meritis ut pie digna canamus TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp16 | Per quem credentes veniam in eam prius adeptam ad aetherea merentur conscendere ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp15 | In ipsa enim Christus habitat et hic scala angelorum est ET PORTA | Tp |
g01401.Tp14 | Quia ab altissimo fundata est HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp13 | Celebremus ovanter festa ecclesie necne canamus omnes TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp12 | Ubi sanctorum animae laetantur et fulgent quasi stellae lucidae in optutibus Domini TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp11 | Quam Deus redemptos suos faciat ingredi secum perpetim mansuros ET VOCABITUR | Tp |
g01401.Tp10 | Sicut dixerat Dominus ponere in medio populi sui templum se suae gloriae ET PORTA | Tp |
g01401.Tp1 | Hic caelum terris junguntur ima supernis TERRIBILIS | Tp |
g01401.Tp09 | In quo Deo ac Domino regique regum servitur suis a fidelibus HIC DOMUS DEI EST | Tp |
g01401.Tp08 | Venerandusque omnibus sed et metuendus cruditur populis LOCUS ISTE | Tp |
g01401.Tp07 | O carissimi filii ecclesiae matris vestrae celebrantes festum patriarchae in Dei concordes laudibus verbis jubilate dicentes TERRIBILIS EST | Tp |
g01401.Tp06 | Quae Christi colis superna lumina pandit | ET VOCABITUR AULA DEI | Tp |
g01401.Tp05 | Vere dominus est in loco isto | HIC DOMUS | Tp |
g01401.Tp04 | Sanctus evigilans Jacoba somno pavens quae caecinit dicent | TERRIBILIS EST | Tp |
ah49152 | Rex quia magnificus templum sibi dedicat istud TERRIBILIS Annua nempe dies sacratae jam redit aulae HIC DOMUS Quam manus omnipotens petra fundavit in alta ET PORTA Ante Dei vultum penetrant qua vota piorum ET VOCABITUR Hodie revolvat annua ista plebs sollemnia quae sunt encenia hujus ecclesiae TERRIBILIS | Tp |
ah49026 | Psallite cum laude cantate Deo fratres gratulantes tempus instat adest hora psallite jam nunc dicentes | Tp |