Full text:
O ecclesia oculi tui similes sapphyro sunt et aures tuae monti Bethel et nasus tuus est sicut mons myrrhae et thuris et os tuum quasi sonus aquarum multarum in visione verae fidei Ursula filium dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum juvenem vocavit dicens in multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere per alienam viam ad te currens velut nubes quae in purissimo aere currit similis sapphyro et postquam Ursula sic dixerat rumor iste per omnes populos exiit et dixerunt innocentia puellaris ignorantiae nescit quid dicit et coeperunt ludere cum illa in magna symphonia usque dum ignea sarcina super eam cecidit unde omnes cognoscebant quia contemptus mundi est sicut mons Bethel et cognoverunt etiam suavissimum odorem myrrhae et thuris quoniam contemptus mundi super omnia ascendit tunc diabolus membra sua invasit quae nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt et hoc in alta voce omnia elementa audierunt et ante thronum dei dixerunt wach rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est hoc audiant omnes caeli et in summa symphonia laudent agnum dei quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis materiae verbi dei suffocatum est
Genre:
Feast:
- Log in to post comments