Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera lavit | Mitis amore pio pro nobis victima factus traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves | Transfixis palmis ubi mundum ac lade redemit atque suo clausit funere muriter | Hic manus illa fuit clavis confixa cruentis quae eripuit Paulum crimine morte Petrum | Fertilitatem potens o dulce nobile lignum quando tuis ramis tam nova poma geris | Cujus odore novo defuncta cadavera surgunt et redeunt vite qui cur vere die | Nullum uret estus sub frondibus arboris hujus luna nec in nocte sol neque miri die | Tu plantata micas secus est ubi cursus aquarum sparsis et ornatas flores recente comas | Appensa est vitis inter tua brachia degna dulcia sanguineo rubore fluunt
O crux benedicta et valde honoranda quae meruisti portare deum creatorem tuum nos ergo liberare dignare arbor sancta intercede qui dignatus est pro nobis omnibus in te pendere salvator mundi alleluia alleluia