Alleluia Laudate dominum quoniam bonus est psalmus deo nostro sit jucunda decoraque laudatio | Aedificans Jerusalem dominus dispersiones Israelis congregabit | Qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum | Qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat | Magnus dominus noster et magna virtus ejus et sapientiae ejus non est numerus | Suscipiens mansuetos dominus humilians autem peccatores usque ad terram | Praecinite domino in confessione psallite deo nostro in cithara | Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus foenum et herbam servituti hominum | Qui dat jumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum | Non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei | Beneplacitum est domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus
Nostra conversatio in caelis est unde etiam salvatorem exspectamus dominum nostrum Jesum Christum qui reformavit corpus humilitatis nostrae | Verumtamen quod praevenimus idem sapiamus et in una regula permaneamus | Nos enim sum circumciso corde qui spiritu deo servimus et glamur in Christo Jesu domino nostro | De cetero fratresque cumque sunt veraque cumque pudicaque cumque justaque cumque sancta quique amabiliaque cumque bonae fame haec cogitate haec tenete et haec agita | Gloria