Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum...
Adest miranda passio Quirici sancti martyris qui trium annorum passus est confessor christi factus est | Beatus sanctus Quiricus qui orat pro omni populo pro Christianis saepius qui colunt diem...
Aperiens Petrus os suum dixit in veritate comperi quia non est personarum acceptor deus sed in omni gente qui timet deum et operatur justitiam acceptus est illi
Benedicite deum caeli quia proiectus est accusator fratrum nostrorum et angeli ejus cum eo missi sunt propterea omnis caro deum benedicite alleluia alleluia
Accepta igitur quam tantopere petebat candida immortalitatis stola cum martyrii palma illa victrix anima alacris quia libera deum suum laudans pennis virtutum caelestia petiit regna
In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea |...