Locutus est dominus discipulis suis exemplum enim dedi vobis ut alter alterius pedes vestros lavetis quia in hoc cognoscent omnes homines quod mei estis discipuli si vos invicem dilexeritis
Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Dum sanctificatus fuero in vobis congregabo vos de universis terris et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et dabo vobis spiritum novum