Rex regum dei agne leo juda magne | Cruce virtute mors peccati vita justitiae dans fructum jam ligni vitae pro gustu scientiae pro rapina gloriae | Dum tuus sanguis jus rompheae prestrinxit flammeae...
Descendi in hortum nucum ut viderem poma convallium et inspicerem si floruissent vineae et germinassent mala punica revertere revertere Sunamitis revertere revertere ut intueamur te
Dixit autem dominus ad cultorem vineae ecce anni tres sunt es quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat