O beate Dionysi magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui qualitate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes
Sancta Gertrudis intercede pro miseris ad te confugientibus apud Christum piisimum regem atque dominum ut det nobis veniam peccatorum et emendationem morum et gaudium sempiternum nos tibi supplicamus in terris ut sis pro nobis oratrix in caelis O Gertrudis magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
O beate Dionysi magna est merces tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui caritate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes