Full text:
Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est | Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis | Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam | Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea | Et tu domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua | Libera me quia egenus et pauper sum ego et cor meum turbatum est intra me | Adiuva me domine deus meus salvum me fac propter misericordiam tuam | Confitebor domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
Genre: