Full text:
Foderunt manus meas et pedes meos dinumeraverunt omnia ossa mea | Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne longe facias misericordias tuas a me ad defensionem meam inspice | Eripe a framea animam meam et de manu ejus unicam meam | Salva me de ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Iacob glorificate eum
Genre: