g04947

Full text: 
Judica me deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso eripe me | Quia tu es deus fortitudo mea quare me reppulisti et quare tristis incedo dum affligit me inimicus | Testes enim iniqui insurrexerunt adversum me et mentita est iniquitas sibi | Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores prolongaverunt iniquitatem suam | Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Foderunt manus meas et pedes meos et dinumeraverunt omnia ossa mea et dolorem super dolorem vulneribus meis addiderunt
Genre: 

Concordances in the Cantus Index network