Full text:
Mitte domine sapientiam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te | Scit illa enim omnia et intelligit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia et erunt accepta opera mea | Sensum tuum quis sciet nisi dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis | Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi a principio
Genre: