g05034

Full text: 
Ioseph vir egregius eligitur ex omnibus ut sit custos dominicus prae ceteris mortalibus | O quam beatus famulus qui dignus fuit inventus sponsus matris esse quae caeli terraeque dominum suo gestavit utero | Post haec cum dei filius indutus nobis vestibus processit velut sponsus maternis visceribus | Hic Ioseph beatissimus suus fuit nutricius quem primus est intuitus cum angelicis spiritibus | Tu qui in hac luce positus vidisti quam frequentius quem beati in gloria visuri sunt felicius | Succurre pater optime nobis adhuc de gentibus in hac valle miseriae una cum matre virgine | Quo invento in triduo cernemus visu provido corde ore opere
Genre: 

Concordances in the Cantus Index network