Fratres scitis quoniam gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes ideo notum vobis facio quod nemo in spiritu dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere dominus Jesus nisi in...
Hodie caelesti sponso juncta est ecclesia quoniam in Jordane lavit Christus ejus crimina currunt cum muneribus magi ad regales nuptias et ex aqua facto vino laetantur convivae alleluia
Lignum vitae in cruce tua domine manifestatum est mors enim per ipsam damnata est et mundus totus per ipsam illuminatus est omnipotens domine gloria tibi alleluia
Magna et mirabilia opera tua domine deus omnipotens justae et verae viae tuae rex saeculorum quis non timebit te domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et...
Montes et colles cantabunt coram deo laudem et omnia ligna silvarum plaudent manibus quoniam veniet dominus dominator in regnum aeternum alleluia alleluia
Plateae tuae Jerusalem gaudebunt et omnes cives ejus canticum laetitiae dicunt annuntiate inter gentes gloriam ejus alleluia quoniam magnus est dominus alleluia gaudebunt campi et omnia quae in eis...