Full text:
Gaudete flores martyrum salvete plebes gentium visum per astra mittite sperate signum gloriae | Voces prophetarum sonant venite Jerusalem nuntiant redemptionis praevia quam nos redemit gratia | Hinc mane nostrum promicat et corda laeta exaestuant cum vox fidelis personat praenuntiatrix gloriae | Tantae salutis gaudium quod est redemtum saeculum exceptionis inclyto ab hinc ciamus cantico | Adventus hic primus fuit punire quo non saeculum venisset ulcus tergere salvando quod perierat | At nunc secundus praemonet ad esse Christum januis sanctis coronas reddere caelique regna pandere | Aeterna lux promittitur sidusque salvans promittur jam nos jubrs praefulgidum ad jus vocet caelestium | Te Christe solum quaerimus videre sicut es deus ut laeta nos haec visio evellat omni tartaro | Quo dum redemptor veneris cum candidato martyrum globo adunes caelibi nos tunc beato coetui | Presta pater
Genre:
Fulltext source:
GB-Lbl add 30851 f. 111r
Notes:
Randel 383-03
- Log in to post comments