| ah49324 Tp | Spes via pax fautor justorum lux decus auctor Esse perenne suo post labile dans Nicolao | STATUIT EI DOMINUS | Pro cinctu belli quem juvit post dedit illi TESTAMENTUM PACIS | Non sequitur quam morsque finis permanet exsors ET PRINCIPEM FECIT EUM | Jura relaxandi noxas sibi dansque ligandi UT SIT ILLI SAC* DIGNITAS | Quae non marcescit sed jugi luce nitescit IN AETERNUM MISERICORDIAS DOMINI IN AETERNUM | Qui caelos hodie Nicolaum fecit adire GLORIA PATRI | Esse subest unum quis par decus assit in aevum |
| 920104 PS | Alleluia Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus | Cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus | Laudamini in nomine sancto ejus laetetur cor quaerentium dominum | Quaerite dominum et confirmamini quaerite faciem ejus semper | Mementote mirabilium ejus quae fecit prodigia ejus et judicia oris ejus | Semen Abraham servi ejus filii Jacob electi ejus | Ipse dominus deus noster in universa terra judicia ejus | Memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes | Quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac | Et statuit illud Jacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum | Dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae | Cum essent numero brevi paucissimi et incolae ejus | Et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum | Non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges | Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari | Et vocavit famem super terram et omne firmamentum panis contrivit | Misit ante eos virum in servum venundatus est Joseph | Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ferrum pertransiit animam ejus | Donec veniret verbum ejus eloquium domini inflammavit eum | Misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum | Constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae | Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum et senes ejus prudentiam doceret | Et intravit Israel in Aegyptum et Jacob accola fuit in terra Cham | Et auxit populum suum vehementer et firmavit eum super inimicos ejus | Convertit cor eorum ut odirent populum ejus et dolum facerent in servos ejus | Misit Moysen servum suum Aaron quem elegit ipsum | Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham | Misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos | Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum | Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum | Dixit et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum | Posuit pluvias eorum grandinem ignem comburentem in terra ipsorum | Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum | Dixit et venit locusta et bruchus cujus non erat numerus | Et comedit omne foenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum | Et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum | Et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus | Laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos | Expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem | Petierunt et venit coturnix et pane caeli saturavit eos | Dirupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina | Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum | Et eduxit populum suum in exsultatione et electos suos in laetitia | Et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt | Ut custodiant justificationes ejus et legem ejus requirant |
| 920024 PS | In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis |
| h04730 CaH | Attende caelum et loquar audiat terra verba ex ore meo | Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea | Sicut imber super gramen et sicut nix supra foenum quoniam nomen domini invocavi | Date magnitudinem domino deo vestro deus vera opera ejus et omnes viae ejus judicia | Deus fidelis et non est iniquitas in eo justus et sanctus dominus | Peccaverunt non ei filii maculati progenies prava et perversa | Haec domino retribuisti sicut populus factus et non sapiens | Nonne haec ipse pater tuus possedit fecit et creavit te | Commemoramini dies anticos intelligite annos generationis et generationum | Interroga patrem tuum et annuntiabunt tibi seniores tuos et dicent tibi | Cum partiretur altissimus nationes gentium quemadmodum dispersit filios ade | Statuit terminos gentium sicut numerum angelorum dei | Facta est portio domini populus ejus Jacob funiculum hereditatis suae Israel | Sufficientiam dedit ei in terra deserta in siti caloris ubi non erat aqua | Circumduxit et docuit et custodivit eum sicut pupillam oculi | Sicut aquila proteget nidum suum et super pullos suos conscendit expandit alas suas et suscepit eos et super posuit scapulis suis | Dominus solus deducebat eos et non erat cum eis deus alienus |
| 600767 R | Elegit eum dominus et excelsum fecit eum statuit ei testamentum aeternum circumcinxit eum zona justitiae et induit eum corona gloriae |
| a00701 R | Statuit dominus beato Petro apostolo testamentum pacis et principem fecit eum ut sit illi sacerdotii dignitas in aeternum |
| h02219a ANTV | Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea | Sicut imber super gramen et sicut nix supra foenum quoniam nomen domini invocavi date magnitudinem deo nostro deus vera opera ejus et omnes viae ejus judicia | Deus fidelis et non est iniquitas in eo justus et sanctus dominus | Peccaverunt non ei filii immaculate progenies prava et perversa haec domino retribuisti sicut populus factus et non sapiens | Nonne hic ipse pater tuis qui possedit fecit et creavit te | Commemoramini dies anticos intelligite annos generationis et generationum | Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi seniores tuos et dicent tibi | Cum partiretur altissimus nationes gentium quemadmodum dispersit filios ade statuit terminos gentium secundum numerum angelorum dei | Facta est portio domini populus ejus Jacob funiculum hereditatis suae Israel | Sufficientiam dedit ei in terra deserta in sitim caloris ubi non erat aqua | Circumduxit et docuit et custodivit eum sicut pupillam oculi | Sicut aquila proteget nidum suum et super pullos suos conscendit expandit alas suas et suscepit eos et super posuit scapulis suis | Dominus solus deducebat eos et non erat cum eis deus alienus |
| 006615zb V | Statuit ei dominus testamentum sempiternum et dedit illi sacerdotium magnum et beatificavit illum in gloria |
| g01271 In | Statuit ei dominus testamentum pacis et principem fecit eum ut sit illi sacerdotii dignitas in aeternum |
| h04232 ANT | Statuit ad illum dominus supra petram firmissimam posuit super caput ejus coronam de lapide pretioso et ornavit illum in vasis virtutum |