Quam venerandus es egregie dilecte dei Lazare in terris quondam languidus nunc arche poli inclytus roga pro nobis dominum qui te dilexit plurimum ut qui te jam fetidum suscitavit e tumulo nos purget delictorum ab squalore nimio protegat nos benignus ab inferni fetidus quibus te revocavit Christus dei filius
Ecce dies domini veniet et suscitavit verbum bonum quod locutus est ad domum Israel et ad domum Juda in diebus illis et in tempore illo florere faciam David germen justitiae et faciet judicium et justitiam in terram
Sedet rex in throno patris sui quia praeparatum est regnum illius nimis qui a domino datum est regnum et dedit dominus requiem populo suo quia suscitavit regem sapientem universe terrae
Beatus Remigius cum lacrimis ad pavamenta sanetorum in oratione praestratus et reliquos ut ita facerent adhortatatus est tunc effuso lacrimarum
imbre consurgens suscitavit mortua quam prius sanavit ergo tam
Pater gloriae suscitavit Jesum Christum a mortuis et collocavit eum ad dexteram suam supra caelos super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et super omne nomen quod nominatur
Suscitavit dominus regem ex Israel altissimum in throno honoris sedentem in sempiternum replevitur quasi Fison scientia velud Eufrates intellectum ipse multiplicavit Jordanem in tempore messis