Christe pater misericordiarum qui tempus acceptabile reis indulges reminiscere miserationum tuarum et quos hucusque toleras ad paenitentiam compunge peccavimus domine in omnem justitiam tuam et...
Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia
Domine non est alius deus praeter te et quia tibi de omnibus cura est eo quod omnium dominus es parce populo tuo qui das peccantibus largitatem ut convertatur malitia in bonitatem alleluia
Exaudi nos domine qui exaudisti Ionam de ventre ceti exaudi nos clamantes qui exaudisti David prostratum et jacentem in cilicio clamantem et dicentem parce parce et defende plasma tuum deus noster
Iniquitates nostrae domine multiplicatae sunt super capita nostra delicta nostra creverunt usque ad caelos parce domine et inclina super nos misericordiam tuam alleluia