Ab oriente venerunt magi in Bethleem adorare dominum et apertis thesauris suis pretiosa munera obtulerunt aurum sicut regi magno thus sicut deo vero myrrham sepulturae ejus alleluia
Beatus autem Marcus in semetipsum gaudens dicebat dominus meus Jesus Christus iter meum prosperum fecit et exspuens in terram beatus Marcus viri manum unxit dicens in nomine domini mei Jesu Christi...
Candidi facti sunt Nazaraei ejus alleluia splendorem deo dederunt alleluia et sicut lac coagulati sunt alleluia alleluia in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum