Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a deo existi alleluia
Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis ecce dominus iterum spiritaliter inter homines ambulat si quis vult post eum venire abneget semetipsum tollat crucem suam et sequatur eum
Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dedero caro mea est pro mundi vita alleluia
In sanctis gloriosus es deus noster quis similis tibi sanctimonium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae domine qui regnas in aeternum et in saeculum et adhuc alleluia