Alleluia audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia laus et honor et virtus deo nostro est quia vera et justa judicia ejus sunt alleluia et iterum dixerunt alleluia
Paraclitus spiritus veritatis de caelis venit ad terras descendit gratiae plenitudo apparuit in apostolis haec dies sollemnis erat in qua spiritus sanctus deum se esse declarat sicut filius dei...
Animae sanctorum martyrum Marcellum et Petri de corporibus sacris exeuntes visae sunt quasi virgines auro et gemmis ornate splendidis vestibus indutae ad caelos per auras ferri gaudentes alleluia