| h02014b ANTV | Quia tu es deus * |
| g00243b CmV | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae |
| h03708a ANTV | Benedictus dominus deus meus * |
| h04441 VAR | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum quae ab evo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis |
| 920143 PS | Psalmus David adversus Goliath benedictus dominus deus meus qui docet manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum | Misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in ipso speravi qui subdit populum meum sub me | Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum | Homo vanitati similis factus est dies ejus sicut umbra praetereunt | Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt | Fulgura coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos | Emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum | Quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis | Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decachordo psallam tibi | Qui das salutem regibus qui redemisti David servum tuum de gladio maligno | Eripe me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis | Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua filiae eorum compositae circumornatae ut similitudo templi | Promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum foetosae abundantes in egressibus suis | Boves eorum crassae non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum | Beatum dixerunt populum cui haec sunt | Beatus populus cujus dominus deus ejus |
| h01162 ALL | Benedictus dominus deus Israel alleluia quia visitavit plebem suam et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui alleluia |
| h04748 CaH | Benedictus dominus qui dedit requiem populo suo Israel justa omnia quae loculus est | Non caecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinques nos neque proiciens sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in uniuersis viis ejus | Ut custodiamus mandata ejus et cerimonias atque indicia quaecumque mandavit patribus nostris | Ut sint sermones nostri quibus deprecati sumus quoram domino appropinquantes domino deo nostro diae et nocte | Et faciat misericordiam et judicium cum servis suis et populo suo Israel per singulos dies | Et scient omnes populi terrae quia dominus ipse est deus et non est ultra deus absque eo | Sit quoque cor nostrum perfectum cum domino deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata illius a modo et usque in sempiternum |
| h04749 CaH | Afferte domino filiae populorum afferte domino gloriam et imperium | Date domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate dominum in decore sancto | Commoveatur affacie illius omnis terra | Ipse enim fundavit orbem immobilem | Laetentur caeli et exsultet terra et dicant in nationibus | Dominus regnavit tonet mare et plenitudo ejus exsultent agri et omnia quae in ei sunt | Tunc laudabunt ligna saltus coram domino quia venit judicare terram | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dicite salva nos deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus | Ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemos in carminibus tuis | Benedictus dominus deus Israel ab aeterno et usque in aeternum et dicat omnis populus amen |
| a01154 A | Benedictus dominus qui non amovit deprecationem nostram et misericordiam suam a nobis sed contrivit caput draconis magni gloriantis contra nos quia deus noster operatur salutem contra nos |
| 605027a V | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae |