| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Intellectus Asaph Ut quid deus repulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae | Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo | Leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto | Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae posuerunt signa sua signa | Et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus | Exciderunt januas ejus in idipsum in securi et ascia dejecerunt eam | Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui | Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos dei a terra | Signa nostra non vidimus jam non est propheta et nos non cognoscet amplius | Usquequo deus improperabit inimicus irritat adversarius nomen tuum in finem | Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem | Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae | Tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis | Tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum | Tu dirupisti fontes et torrentes tu siccasti fluvios Ethan | Tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem | Tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea | Memor esto hujus inimicus improperavit domino et populus insipiens incitavit nomen tuum | Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem | Respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum | Ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum | Exsurge deus judica causam tuam memor esto improperiorum tuorum eorum quae ab insipiente sunt tota die | Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper | 920073 | PS |
| In finem psalmus cantici ipsi David | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus | Sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie dei | Et justi epulentur et exsultent in conspectu dei et delectentur in laetitia | Cantate deo psalmum dicite nomini ejus iter facite ei qui ascendit super occasum dominus nomen illi exsultate in conspectu ejus turbabuntur a facie ejus | Patris orphanorum et judicis viduarum deus in loco sancto suo | Deus qui inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris | Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransires in deserto | Terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie dei Sinai a facie dei Israel | Pluviam voluntariam segregabis deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam | Animalia tua habitabunt in ea parasti in dulcedine tua pauperi deus dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa | Rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia | Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in pallore auri | Dum discernit caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon | Mons dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis | Ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo etenim dominus habitabit in finem | Currus dei decem milibus multiplex milia laetantium dominus in eis in Sina in sancto | Ascendisti in altum coepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare dominum deum | Benedictus dominus die cottidie prosperum iter faciet nobis deus salutarium nostrorum | Deus noster deus salvos faciendi et domini domini exitus mortis | Verumtamen deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis | Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundum maris | Ut intingatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso | Viderunt ingressus tuos deus ingressus dei mei regis mei qui est in sancto | Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum | In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel | Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu principes Juda duces eorum principes Zabulon principes Nephthali | Manda deus virtuti tuae confirma hoc deus quod operatus es in nobis | A templo tuo in Jerusalem tibi offerent reges munera | Increpa feras arundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt | Venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus ejus deo | Regna terrae cantate deo psallite domino psallite deo | Qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis | Date gloriam deo super Israel magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus | Mirabilis deus in sanctis suis deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus deus | 920067 | PS |