Genre: 
Full text: 
Splendida nempe dies rutilat | Angelico quae canore beat | Aethereis redimita coxis | Gramineis quoque compta bonis | Dans nova gaudia terrigonis | Fruge nitengo solum renovat | Aurea mala forendo micat | Munera bachicha jam reparat | Mellea vinitor austa parat | Palmes ut hinc sua donat ferit | Sidera pontus et aqua canunt | Inpudiant simul et recinunt | Nobile carmen et angelicum | Et Michaelis honore sacrum | Nomen ad astra beando ferunt | Laudibus aethereis celebrem | Pangimus hunc rebeando diem | Quo Michael superum setrapa | Sede refulsit ab uninica | Dans populis pia subsidia | Belliger inclytus atque potens | Clarus et auctus ubique manens | Squamen colla torens colabri | Faucibus obruit in baratri | Munere victor ubique dei | Per tonat hinc reboans jubilum | Plebs superum venerando deum | Fumida namque cohors zabali | Territa pulsibus angelices nexibus est data turtureis | Euge potens Michael agie | Agmine candidas angelico | Sidero pulchrior ignicomo | Clarior et rutilante polo | Aethere celsior astrigero | Coelicolum bone dux percerum | Eximiumque decus hominum | Restituens animas superis | Langier arcibus aethereis | Civibus inter et esse piis | Ultima namque dies veniens | Flaminomoque fragore farens | Cum tremor horridus ingruerit | Judicium miseris mitittans | Et ret pectora terrificans | Primus ad haec Michael remittet | Cujus ab hinc tuba triste canet | Arua polumque beans quaciet | Et tumulis cineres salient | Cunctaque semata viva fierit | Rex deus arbiter adveniet | Stigmata carnea tunc reforet | Aethereo comitante diera | Ordine septus et angelico | Splendidus et grege de nindo | Terribilis quoque judicio | Fulmineo per eunte globo | Tartara seva parit reprobis | Hinc et amoena virecta probis | Dulcia plausibus hymniphonis | Tempore quo pius intuitum | Dirige poscimus angelicum | Belliger o Michael famulis | Subveniens miserando tuis | Splendereis reparando bonis | Agmina coelica dulcionis | Concinimus reboando sonis | Ter quoque trina per officia | Perpete caelitus exposita | Pangit ut alma theologia | pneumata diva cohors rutilans | Splendida plebs venerand phalanx | Condita sedibus ut superis | Omnibus et super aucta bonis | Laudibus inclyta perpetuus | Prima jerarchia compta thronis | Eminet arcibus aethereis | Post cherubim seraphimque choris | Futur ut emanes ante data hymnologia per prophetica | Virtus ab hinc dominatus adest | Atque potens sacer ordo nitet | Hisque jerarchia fit media | Qualiter omni patens usia | Segregat ordinat imperitat | Ultima denique principibus | Pulchra jerarquia superdereis | Tradita praeclue theosophis | Coetibus omicat archigeris | Angelicis radians canet | Eminet his ceo sol rutilans | Archostratos michael radians | Vultibus ante dei residens | Clare deum dominumque tueis | Nominis ore sui remitens | Ergo per hos veneranda fiunt | Jussa patris sophiequi paris | Pneumatis et simul almifici | Quod jele archia trina manet | Simplaque perpes astra juget | Virtus herilis amica deo | Pondere libera corporeo | Sophia condita principio | Et netis juscia nexa deov | Lumine vivida spondereo | Nuntias alma refert Mariae | Famina coelitus en Gabriel | Quod dominum ferat Emmaniel | Hoc paraninphas miseris | Dux sociusque valeis per egris | Dansque remedia semper egris | Fert pia tristibus auxilia | Pellit et horrida prestigia | O pie rector ab archae potens | Excipe carmina nostra libens | Quae tibi turba fidelis ovans | Laudibus intonat hymniphonis | Subdita vultibus ecce tuis | Quae Michaelis honore diem | Hunc per agit referens celebrem | Agmina regis et aetherei per nolitantia regna poli | Plaudit et intonat aula dei | O Michael decus omne tuis | Auctor et ordinis angelici | Regis et armiger aetherei | Suscipe quae tua plebs hodie | Cantica pertonat o agie | His aepulas pie sanctifica | Mentis et intona purifica | Coropora cordaque clarifica | Daemonis obrue collavia | Dando tuis pia suffragia | Respiceque tibi deferimus | Aspice quod humiles petimus | In spice quae tibi concinimus | Respice nos quia te canimus | Conspico nos sicut ex petimus | Diffice pondera tu scelerum | Criminis elue discidium | Pelle paveratibus excidium | Ferto petentibus auxilium | Dans pater optime subsidium | Non rabies hominum janiet | Pestis inoedia non cruciet | Ninibus et aura non exteniet | Perpete protege nos famulos | Hac miserando tuere tuos | Gloria virtus honor maneat | Ingenito genitoque deo | Spiritui quae paraclito | Qui deus excat et omnipotens | Trinus et unus idemque manet
Fulltext source: 
E-Bac, Ripoll 40 f. 64r