| h03457 ANT | Hii sunt qui secuntur agnum quocumque hierit hii sunt empti et omnibus primitiae deo et agno et in ore eorum non est inventum mendacium quoniam sine macula sunt in conspectum dei |
| h00943b SCRV | Alleluia hii sunt qui secuntur agnum quocumque ierit hii sunt empti ex omnibus primitiae deo et agno et in ore eorum non est inventum mendacium in conspectu dei quoniam sine macula sunt |
| h04750 CaH | In extremo diae et ultimo judicio tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum | Videntes turbabuntur impii timore horribili et mirabuntur in suabitatione inspirate salutis | Gementes pre angustia spiritus dicent in terrae poenitentiam agentes et pre angustia spiritus gementes | Hii sunt quos abuimus aliquando in derisum et in similitudine inproperii | Nos insensati vitam illorum aestimabamus insania et finem illorum sine honore | Quomodo ergo computati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est | Ergo erravimus a via veritatis et justitiae lumen non luxit nobis et sol intellengetie non ortus est nobis | Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem domini ignoravimus | Quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum jactatio contulit nobis | Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius praecurrens et tamquam navis quae pertransiit fluctuantem aquam | Cujus quam praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius et tamquam sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem | Commodis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum | Divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius | Sic et nos nati continuo desinimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere | In malignitate autem nostram consumpti sumus | Talia dixerunt et peccaverunt quoniam spes impiorum tamquam lanugo est quae a vento tollitur | Et tamquam spuma gracilis quae a procella dispargitur et tamquam fumus quae a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis |
| ah50270 Sq | Psallite regi nostro psallite psallite psallite sapienter | Nam psalterium est jucundum cum cithara Nato virginis quo psallens natus sterilis | Citharam carnis percussit in domo domini Dum quod sonabat clamando docuit vivendo | Mortificando quae super terram sunt membra et hoc alios docendo Praeparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto | Sed vox haec impium Herodem quem corripit minime corrigit Haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit | Non licet inquit te fratris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecepit Dominus | Vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut justum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcere | Sedet in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis Studet deliciis mundi principis filius perditionis | Meretrix suadet nate precatur rex jubet sanctus decollatur Dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus ante fit quam natus | En quomodo perit justus quasi non sit Deo dilectus Cum sit ejus pretiosa mors haec in conspectu Domini | Nos corde percipimus qualis et quantus est quam convicinus dignitate Christo sit et morte Nam morte turpissima damnatur sponsus sponsi et amicum damnat morte recte turpissima | Carcere carnis ductum quem ferunt psallendo coelis angeli angelum Et nos in terris tibi psallere fac Christe in memoriam baptistae | Herodis spreta quo mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus |
| h03984a ANTV | Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnem terram | Quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam manus ejus fundaverunt | Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves gregis ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto | Ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper errant corde | Propter quod odio habuit et generationem et ipsi non cognoverunt vias meas | Quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam |
| h01835a ANTV | Domine qui habitas in aeternum cujus oculi elati et superiora in vere | Cujus thronus in extimabilis et gloria in conprehensibilis | Cui astat omnis exercitus angelorum cum timori et tremore quorum observatio invento et igni convertitur | Cujus verbum firmum et dicta perseverantia | Cujus dispositio fortis et jussio terribilis | Cujus aspectus are facit abyssos et indignatio tabescere montes et veritas testificatur | Exaudi domine orationem servi tui auribus percipe deprecationem figmenti tui intende verba mea | Dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam | Ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate servi erunt | Neque attendas impie agentium studia sed qui tua testamentum cum doloribus custodierunt | Neque cogites qui inconspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex volumptate tua tuum timore cognoverunt | Neque volveris perdere qui pecodum mores habuerunt sed respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt | Neque in digneris eis qui bestiis per ejus sunt judicati sed diligas eos qui semper in gloria tuam confiderunt | Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es | Si enim decreveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis | Nobis enim non habentibus opera justitiae justis quibus sunt opera multa reposita apud te domine ex propriis operibus percipiunt mercedem | Quid est enim homo ut ei in digneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso | In veritatem enim nemo degeneris est qui non impie gessit nec de confidentibus qui tibi non deliquid | Sed in hoc enim annuntiabitur justitiam et bonitas tuam domine quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum |
| a06915 H | Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax modestus sobrius mitis jucundus valde et carissimus sermone clarus lingua dissertissimus ad hoc latebat saeculi sub clamide regnum ut poli predicaret omnibus | De ore sancti multitudo plebium praecepta Christi audientes inquiunt sit turpe nobis actenus qui viximus obtemperando pessimis parentibus Christum sequamur redemptorem omnium | Sebastiane sanctae noster vernulae tu nos doce fove guberna et protege ad passionem qualiter promptissimam venire mentem debeamus naviter et fortiter crudelem hostem vincere | Fecit beatus sicut illi jusserat terrena cuncta mox jubet relinquere ex toto corde illi sicut stercora temnunt caduca illico et respuunt appeterent vitae ut futura gaudia | Parentibus cum nuntiatum protinus esset venire magnis cum gurgitibus quid vobis et filii contigit carissimi perdatis ut mundi jucunda et optima et tenditis ad mortem ultro pessimam | Cepere sancti ad dolorem flectere cor ad parentum verba emollescere sed mox praedicti martyres effecti sunt corroborantur nimia constantia ad perferenda tormenta atrocia | Vobis jam deus pandit poli januam ad illam ut venire sanctam patriam possitis in qua nulla mors sed gaudium perenne atque magna est jucunditas gustate et videte quam suavis est dominus | Si pulchritudinem domorum quaeritis aeterna civitas habet pulcras domos multasque mansiones in caelestibus et angelorum ibi absque sillabis ter sanctum salunt multitudo jubilant | Ad laudem illic regis resonant organa fraglantque campi variis odoribus emicat jubar absque ullis umbribus serenitas ibi est absque nubilo et sempiternum lumen ibi est deus | Quam magna multitudo est dulcedinis tuae deus quam te timentibus celas et perfecisti te valde diligentibus donumque gratiae tuae petentibus donas et indulgentiam piissime | Zoe beata mutaque permanserat bis ternis cernit angelum dei librum tenere de quo verba protulit Sabastiani coram suis visibus Clamore vocis conditorem invocat | Beatus est credens tuis sermonibus Sabastiane magnae et mirabilis dixit jam credo domini dei filium quemque meum pandit os velociter ut laudem illum in superna patria | Quae vox potest laudes tuas deus loqui quae cogitare mens valet potentiam tuo repleti martyres mox flamine ad passionem properant interriti ut te fruantur summo et bono deo | Te adjuvante martyres effecti sunt per servum tuum pium et sanctissimum Sabastianum militem fortissimum per quos rogamus flebiles ut audias nostras preces noxasque omnes imputes | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen |
| a07022 H | Rex aeterne deus fons pietatis spes tranquilla salus vera medella defessis requies pascua vitae lux indeficiens Parcae redundans | Ad te mestificati murmura dantes acclines famuli assumus omnes nollensque miseros morte punire conversos potius vivere magis | Tu es confugium illud opacum ad quod dum titubans conscia culpis mens tamdem properat percipit idem pro flagris veniam atque salutem | Nos unde nimium territi actum quos cladis valide plectitur ictu ad te confugimus almae redemptor ut culpam pietas mox sequatur | Mortem quam minitans voce propheta olim vaticinat sic Jeremias videmus proprius percite nostras nunc intrare domos atque fenestras | Davidque gravius tempore fluxit urbem depopulans impia clades nostris pro meritis finibus instans jam quoque gladio vindice truncat | Morbi ecce lues longius crassans ad nos proclivior poene vicinat at nunc pro vitiis proxima nostris consistit perimens agmina plebis | Quasdam mortificans durius partes mittit funereros fibrium ignes ex quibus patriflua reddita membra non flat spiritus nec pulmo anhelat | Virtus nulla viget carnis humanae subsistit facilis fessa dolore hac laudis facie cuncta tabescunt ut cera solito igne fugatur | Infantes juvenes sexus utriusque aetas ipse senum cignea jamque lactantes etiam ubera matrum prostratur pariter vulnere diro | Repletae nimium civibus urbes castella populis villulae omnes effectae vacuae sunt solitudo cultore manet arida tellus | Hanc peccata plagam nostra merentur hoc nostrum facinus parturit ulcus haec funesta quoque mempe lamenta admissa tribuant nostra luenda | Hac proinde pium cernui omnes sanctum Christe tuum quaesumus vultum qui semper bonus es atque benignus contritos releva corde piatos |
| 509504.Tp115 Tp | SANCTUS Principium sine principio sine principe princeps SANCTUS | Principium de principio de principe princeps SANCTUS | Principio primus sed non sine principe princeps DOMINUS DEUS SABAOTH | In patre aeternitas in unigenito est aequalitas amborum spiritus est caritas trium est una deitas PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA | Non accidentibus constat diversitas mira pluralitas in personis unitas et in usia unitas sic theologica veritas res contemplatur habitas IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA | Est geniti pater ingenitus nec genitor nec genitus a patre spiritus Osanna superna te decet laus aeterna IN EXCELSIS |
| h04702 CaH | Vidi signum in caelo magnum et admirabile angelos septem habentes septem plagas novissimus quoniam in ipsis consumata est omnis indignatio dei | Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius non adoraverunt neque habuerunt numerum nominis ejus stantes super mare vitreum habentes citharas dei et cantantes canticum nobum Moysi servi dei et canticum agni dicentes | Magna et mirabilia opera tua domine juste et vere sunt viae tuae rex omnium gentium | Quis non timet domine et magnificat nomen tuum quoniam solus justus es | Quoniam omnes gentes venient et adorabunt te domine quoniam justa et manifesta sunt opera tua domine |