Haec dicit dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus | Rachel plorans filios suos et nolentis consolari super eos quia non sunt | Haec dicit dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait dominus | Et revertentur de terra inimici et est spes novissimis tuis ait dominus | Et revertentur filii ad terminos suos | Audiens audivi Ephraim transmigrantem | Castigasti me et eruditus sum quasi juvenculus indomitus | Converte me et revertar quia tu dominus deus meus | Postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum | Confusus sum et erubui quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae | Si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus | Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait dominus | Statue tibi speculum pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti | Revertere virgo Israel revertere ad civitates tuas istas | Usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit dominus novum super terram femina circumdabit virum
Virgo Israel revertere in civitates tuas usquequo dolens averteris generabis dominum salvatorem oblationem novam in terra ambulabunt homines in salvationem
Virgo Israel revertere ad civitates tuas usquequo dolens averteris generabis dominum salvatorem oblationem novam in terram ambulabunt homnes in salvatione
Stella duce convenerunt tres reges et cognoverunt regem natum | Olim stella lux et forma fuit agnoscendi norma ipsum dei filium | Jam terris appropinquabat quam phebus non offuscabat in multis notabilis | Haec cum fixis non manebat cum planetis non currebat sed mansit immobilis | Haec dies epiphania simul theophania Bethania dicitur | Hac Jesus magis monstratur in Jordanis baptitzatur aqua vinum cernitur | Magi qui stellam viderunt Jerosolimam venerunt rex natus requiritur | Ex hoc Herodes turbatur doctos scribas sciscitatur ubi Christus nascitur | Qui respondentes dixerunt et in scriptis ostenderunt vatis testimonium | In Bethleem nasciturum in Israel regnaturum populum quem proprium | Magi domum intraverunt se postrantes obtulerunt preciosa munera | Virgo castus conjugatus per hos tres significatus aurum dent et coetera
Virgo Israel speciosa facta es et decora valde quoniam pulchritudo tua omni jucunditate praeclara es in dilectione fidei quam adepta es propterea coronavit te dominus