Fundata est domus domini super verticem montis Sion et super cacumen ejus mater exsultet ecclesia et venient ad eam omnes gentes et laetabuntur quia in ea decantant vox laetitiae
Gaude virgo mater Dei gaude nostrum gaudium | Gaude summa nostrae spei gaude virgo virginum | Gaude cujus redemptorem ediderunt viscera | Gaude cujus salvatorem lactaverunt ubera | Gaude vitae reparatrix gaude plena gratia | Peccatorem mediatrix gaude Sion filia | Gaude maris stella portus naufragantis saeculi | Nostri consolatrix luctus gaude salus populi | Tu nos tecum fac gaudere IN EXCELSIS
Jerusalem et Sion filiae coetus omnis fidelis curiae melos pangat jugis laetitiae alleluia | Christus enim desponsat hodie matrem nostram norma justitiae quam de lacu traxit miseriae ecclesiam | In spiritus sancti clementia sponsa sponsi laetatur gratia a reginis laudum cum gloria felix dicta | Dos ut datur crescit laetitia quae dos quanta triplex potentia tangens caelum terras et stygia justitia | Mira loquor sed sana credere foederatum tam largo munere de proprio produxit latere deus homo | Formaretur ut sic ecclesia figuratur in pari gloria Adae costis formata femina hostis Eva | Eva fuit noverca posteris haec est mater electi generis vitae portus asylum miseris et tutela | Pulchra potens partu mirabilis ut luna sol fulget spectabilis plus acie multo terribilis ordinata | Multiplex est singularis una generalis et individua omnis aevi sexus simul una parit turmas | Haec signata Jordanis fluctibus haec quae venit a terrae finibus scientiam audire comminus Salomonis | Sic typicis descripta sensibus nuptiarum induta vestibus caeli praestet hodie civibus Christo juncta | O sollemnis festum laetitiae quo unitur Christus ecclesiae in quo nostrae salutis nuptiae celebrantur | Coetus felix dulce convivium lapsis ibi datur solacium desperatis offertur spatium respirandi | Justis inde solvuntur praemia angelorum novantur gaudia lata nimis quos facit gratia caritatis | Ab aeterno fons sapientiae intuitu solius gratiae sic praevidit in rerum serie haec futura | Christus ergo nos suis nuptiis recreatos veris deliciis interesse faciat gaudiis electorum
Laudibus alternis pueros veneremur et hymnis quos hodie Christus patri sacraverat infans o quam felix est Judae Bethlemitica tellus agmina parvorum quae misit ad astra polorum | Eia nunc omnes pueri jubilate per orbem laudantes dominum pia per praeconia laudum | Eia mater Sion gaude pro pueris tua collocatis gremio quos impius rex puniens injuste transmisit ad aethera digne | Gaudeat etiam mater ecclesia in toto orbe jam diffusa et quia dolet in passione gaudeat jam in rernuneratione | Dicantur igitur laudes nostro redemptori summo cui est totum posse totumque perficere et in iIlius laude verum proferirnus quia ecce